HomeBackForward
Chiesa cattolica > Ordini mendicanti > Francescani > Fonti francescane > Anonimo perugino

ANONYMUS PERUSINUS

Origine e redazione dello Anonymus Perusinus.

Paragrafo da inserire.

Il testo originale latino.

Indice dello Anonymus Perusinus

______________________________________________________________________

Anonymus Perusinus

De inceptione vel fundamento Ordinis et actibus illorum fratrum Minorum qui fuerunt primi in religione et socii B. Francisci.

[Prologus].

  » Index

1 Quoniam servi Domini non debent ignorare viam et doctrinam sanctorum virorum, per quam ad Deum valeant pervenire,
2 ideo ad honorem Dei et aedificationem legentium et audientium, ego qui actus eorum vidi, verba audivi, quorum etiam discipulus fui, aliqua de actibus beatissimi Patris nostri Francisci et aliquorum fratrum qui venerunt in principio Religionis narravi et compilavi, prout mens mea divinitus fuit docta.

Caput I - De modo quo B. Franciscus coepit servire Deo.

«  » Index

1 Postquam impleti sunt anni ab incarnatione Domini 1207, mense aprilis XVI kalendas mai, videns populum suum Deus, quem Unigeniti Filii sui sanguine redemerat pretioso, mandatorum eius oblitum beneficiisque ingratum, cui licet digno morte multo tempore misertus fuerat, adhuc tamen nolens mortem peccatoris sed ut convertatur et vivat (cfr. Ez 33,11), sua benignissima misericordia motus voluit operarios mittere in messem suam (cfr. Mat 9,38).
2 Et illuminavit virum, qui erat in civitate Assisio, nomine Franciscum mercatoremque officio, dispensatorem vanissimum opulentiae saecularis.

1 Qui cum quadam die in apotheca, in qua pannos consueverat vendere, circa huiusmodi negotia secum sollicitus cogitaret, apparuit pauper quidam postulans ab eo pro Domino elemosinam sibi dari.
2 Cui dictus Franciscus, illectus cogitatione divitiarum et cura supradictorum, data licentia elemosinam denegavit.
3 Quo recedente, divina prospectus gratia, coepit seipsum redarguere velut magnae rusticitatis
4 dicens: "Si pro aliquo Comite vel Barone magno pauper huius postulasset, ei petita porrexisses.
5 Quanto magis pro Rege Regum et omnium Domino (cfr. Apoc 17,14) hoc facere debuisti?".
6 Cuius rei causa exinde in corde suo proposuit pro tanto Domino postulata de cetero se nemini negaturum.
7 Et vocans dictum pauperem sibi elemosinam est largitus.
8 O cor, inquam, omni plenum gratia, fructuosum et illuminatum!
9 O firmum et sanctum propositum, cui mirabilis et insperata succedit de futuris illuminatio singularis.
10 Nec mirum certe, cum voce formata Sancto Spiritu vociferet Isaias: Cum effuderis esurienti animam tuam et animam afflictam repleveris, orietur in tenebris lux tua et tenebrae tuae erunt sicut meridies (Is 58,10),
11 Et: cum fregeris panem tuum esurienti, tunc erumpet quasi mane lumen tuum, et anteibit faciem tuam iustitia tua (Is 58,7-8).

1 Huic beato Viro tempore procedente accidit quoddam mirum quod indignum puto silentio transeundum.
2 Quia cum nocte dormiret in stratu suo, apparuit ei quidam qui, vocans eum ex nomine, duxit in quoddam indicibilis et speciosae amoenitatis palatium, plenum armis militaribus et etiam cruciatis resplendentibus clipeis ad murum pendentibus circumquaque.
3 Quo interrogante cuius essent haec arma tanto splendore fulgentia et palatium sic amoenum, responsum accepit ab eo a quo ducebatur: "Haec omnia sunt tua cum palatio militumque tuorum".
4 Qui expergefactus coepit saeculariter cogitare, tamquam qui nondum plene spiritum Dei gustaverat, se debere in hoc magnifice principari.
5 Qua de re eo multipliciter cogitante, deliberavit fieri miles, ut principatus huiusmodi sibi militi offerretur.
6 Unde disposuit ad comitem Gentilem, praeparatis sibi pannis pretiosis, ut potuit, quatenus ab eodem comite miles fieret, in Apuliam proficisci.
7 Et ex hoc laetior effectus solito, ab omnibus mirabatur.
8 Quibus de hac nova laetitia interrogantibus unde esses respondebat: "Scio me magnum Principem affuturum".

1 Et assumpto scutifero ascendens equum, versus Apuliam equitabat.
2 Cum autem Spoletum pervenisset sollicitus sui itineris, et nocte facta se deposuisset ad dormiendum, audivit semidormiens vocem quandam ipsum quo vellet ire interrogantem.
3 Cui per ordinem totum suum propositum revelavit.
4 Cui vox iterum: "Quis potest tibi melius facere, Dominus an servus?". Qui respondit: "Dominus". -
5 "Quare ergo relinquis pro servo Dominum et Principem pro cliente?".
6 Cui Franciscus: "Quid, Domine, vis faciam (cfr. Act 9,6)?". -
7 "Revertere, ait, in terram tuam (cfr. Gen 32,9), facturus quae tibi Dominus cfr. Act 22,10) revelabit Č.
8 Qui subito divina gratia in virum, ut sibi videbatur, alterum est mutatus (cfr. 1Re 10,6).

1 Mane autem facto revertitur ad propria, ut sibi fuerat imperatum.
2 Et iter faciens, cum Fulgineum devenisset, vendidit equum cui insedebat et vestimenta quibus ad eundum in Apuliam se ornaverat, vilioribus se induens vestimentis.
3 Quo peracto, assumpta acquisita ex his pecunia, cum de Fulgineo versus Assisium reverteretur, appropinquans cuidam Ecclesiae in honorem Sancti Damiani fabricatae, invento ibidem residente quodam paupere sacerdote nomine Petro, sibi dictam pecuniam tradidit conservandam.
4 Qui sacerdos renuit eandem servare pecuniam, cum non haberet ubi posset eam ad placitum collocare.
5 Quo audito vir Dei Franciscus, in fenestram quandam dictae Ecclesiae proiciens, vilipendit.
6 Qui ductus Dei spiritu, videns dictam Ecclesiam minantem ruinam et pauperem, de eadem pecunia eius structuram fulcire proposuit, ac habitare ibi, deliberans [eius] pauperiem liberare [ac] relevare.
7 Quod etiam procedente tempore, praevio Dei nutu, opere adimplev’t.

1 Quo audito pater ipsum carnaliter diligens et dictam sitiens pecuniam, in ipsum saevire coepit, et lacessens Franciscum diversis improperźs ab eo pecuniam postulabat.
2 Qui coram Episcopo Assisino pecuniam ipsam et vestimenta quibus tegebatur-nudus sub pelle dicti Episcopi, qui ipsum amplexatus est nudum, remanens-patri alacriter resignavit.
3 Quem rebus iam vacuum temporalibus, indutum veste vilissima et despecta, revertentem ad dictam Ecclesiam moraturum Dominus ditavit pauperem et despectum;
4 replens eum Spiritu suo sancto, posuit in ore eius verbum vitae, ut praedicaret et annuntiaret inter gentes iudicium et misericordiam, poenam et gloriam, et ut mandata Dei quae oblivioni tradiderant ad memoriam revocarent.
5 Constituit, eum Dominus principem super multitudinem gentium (cfr. Gen 17,4; 45,8), quam per ipsum Deus de universo mundo congregavit in unum.
6 Duxit illum Dominus per viam rectam (cfr. Sap 10,10) et artam, quoniam non aurum, non argentum, non pecuniam, non aliquam rem voluit possidere (cfr. Mat 10,9),
7 sed in humilitate, paupertate et simplicitate cordis sui Dominum est secutus.

1 Nudis pedibus ambulans, contemptibili habitu indutus erat, zona quoque vilissima cingebatur.
2 Et ubicumque pater eius inveniebat eum, vehementi dolore repletus maledicebat eidem.
3 At beatus vir quendam senem pauperem, nomine Albertum, assumebat postulans benedictionem ab eo.
4 Multi quoque alii deridebant eum et verba ei injuriosa dicebant; et pro insano quasi ab omnibus habebatur.
5 Ipse autem nihil curabat, nec eis etiam respondebat; sed cum omni sollicitudine studebat opere adimplere, quae ostendebat ei Deus.
6 Nec in doctis humanae sapientiae verbis, sed in ostensione et virtute Spiritus (cfr. 1Cor 2,4.13) ambulabat.

Caput II - De duobus primis fratribus sequentibus Beatum Franciscum.

«  » Index

1 Videntes autem haec et audientes duo viri de civitate illa, visitatione divinae gratiae inspirati, ad eum humiliter accesserunt.
2 Unus ex his fuit frater Bernardus et alius frater Petrus.
3 Et dixerunt ei simpliciter: "Volumus esse tecum de cetero, et facere quae tu facis. Dic ergo nobis quid de rebus nostris facere debeamus".
4 Qui de adventu et voto eorum exsultans benigne respondit eis: "Eamus et a Domino consilium requiramus".
5 Abierunt igitur ad quandam civitatis eiusdem Ecclesiam, et intrantes in eam positis genibus humiliter in oratione dixerunt:
6 "Domine Deus, Pater gloriae, rogamus te ut per tuam misericordiam ostendas nobis quid facere debeamus".
7 Expleta autem oratione dixerunt sacerdoti eiusdem Ecclesiae, qui ibidem praesens erat:
8 "Domine, ostendas nobis Evangelium Domini nostri Iesu Christi".

1 Et cum aperuisset sacerdos librum, quia ipsi adhuc bene legere nesciebant, invenerunt statim locum ubi scriptum erat: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo (Mat 19,21),
2 Et iterum revolventes invenerunt: Qui vult venire post me (Mat 16,24), et cetera.
3 Et iterum revolventes reppererunt: Nihil tuleritis in via (Luc 9,3), et cetera.
4 Audientes autem hoc gavisi sunt gaudio magno valde (cfr. Mat 2,10), et dixerunt: "Ecce quod desiderabamus, ecce quod quaerebamus".
5 Dixitque beatus Franciscus: "Haec erit regula nostra".
6 Deinde ait illis duobus: "Ite et sicut audistis consilium Domini faciatis".
7 Abiit ergo frater Bernardus et quia dives erat, venditis omnibus possessionibus suis, fecit multam pecuniam inde.
8 Ille vero frater Petrus pauper fuerat temporalibus, sed iam dives spiritualibus factus erat.
9 Facit ergo et ipse sicut habuerat consilium Domini.
10 Congregantesque pauperes civitatis, ipsis pecuniam quem de facultatibus suis venditis tulerant erogabant.

1 Dum hoc facerent et beatus Franciscus adesset, venit quidam sacerdos Silvester nomine, a quo beatus Franciscus emerat lapides pro Ecclesia Sancti Damiani resarcienda, apud quem etiam morabatur antequam socios haberet fratres.
2 Videns igitur dictus sacerdos illos taliter pecuniam expendentes, avaritiae anhelans aestibus, concupivit de illa pecunia sibi dari et coepit murmurare, dicens: "Francisce, non bene persolvisti mihi de lapidibus quos emisti a me".
3 Audiens autem beatus Franciscus illum iniuste murmurantem qui a se omnem avaritiam repulerat, accessit ad fratrem Bernardum et mittens manum in clamidem eius, ubi erat pecunia, extraxit manum plenam denariis deditque sacerdoti.
4 Iterumque manum ponens in clamide extraxit denarios, ut semel iam fecerat, et iterum dedit dicto presbitero, dicens ei: "Habes adhuc plene solutionem?". "Plene", inquit.
5 Quo facto sacerdos laetus ad domum suam regreditur.

1 Post paucos dies idem sacerdos, a Domino inspiratus, coepit super iis quae beatus Franciscus fecerat cogitare, dieens: "Nonne ego miser sum qui, cum sim senex, haec temporalia concupisco et quaero, et hic juvenis ea pro Dei amore despicit et abhorret?".
2 Nocte itaque sequente vidit in somnis Crucem immensam valde, cuius summitas caelos tangebat, pes autem eius in ore beati Francisci stabat (cfr. Gen 28,12).
3 Latera autem Crucis ab una parte mundi usque ad partem alteram tendebantur.
4 Evigilans igitur ille sacerdos, credidit beatum Franciscum esse vere amicum Dei, et quod esset per universum mundum Religio quam coeperat dilatanda.
5 Et sic coepit deinde timere Deum et paenitentiam agere in domo sua.
6 Et parvo post tempore evoluto, fratrum Ordinem est ingressus, et bene vixit et gloriose finivit.

Caput III - De primo foco ubi morati sunt et de persecutione parentum suorum.

«  » Index

1 Postquam vero dicti frater Bernardus et frater Petrus, venditis facultatibus suis earum pretium (ut diximus) pauperibus erogarunt (cfr. Luc 18,22), induti sunt sicut vir Dei beatus Franciscus indutus erat, et associati sunt ei.
2 Non habentes autem hospitium ubi manerent, abierunt et invenerunt Ecclesiam quandam pauperculam quasi derelictam, quae Sancta Maria de Portiuncula dicebatur.
3 Et fecerunt ibi unam domunculam, ubi pariter morabantur.
4 Post dies octo iterum venit ad eos alius vir nomine Aegidius, de civitate eadem, homo devotissimus et fidelissimus, cui Dominus gratiam multam dedit.
5 Et cum devotione magna et reverentia, flexis genibus, beatum Franciscum rogavit (cfr. Mar 10,17) ut eum in societatem suam recipere dignaretur.
6 Quod audiens et videns beatus Franciscus laetus efficitur, et recepit eum alacriter et libenter.
7 Et sic isti quatuor habuerunt immensam laetitiam et spirituale gaudium magnum valde (cfr. Mat 2,10).

1 Dehinc assumpsit beatus Franciscus fratrem Aegidium et eum in Anconitanam Marchiam secum duxit, et duo alii remanserunt.
2 Euntes autem in Domino non modicum exsultabant.
3 Vir autem Dei Franciscus voce clarissima exsultavit, gallice decantans, laudans et benedicens (cfr. Luc 24,53) Dominum.
4 Magna siquidem in eis laetitia abundabat, quasi ab eis esset thesaurus maximus acquisitus.
5 Multum enim gaudere poterant, quia multa reliquerant et tamquam stercora reputaverant, quae consueverunt homines contristare, considerantes proinde amaritudines quas saeculi dilectores in delectationibus saecularium patiuntur, in quibus multa miseria et tristitia reperitur.
6 Dixit autem beatus Franciscus ad comitem suum fratrem Aegidium:-"Similis erit Religio nostra homini piscatori, qui mittit retia sua in aquam capiens multitudinem piscium copiosam.
7 Videns autem piscium multitudinem, magnos eligit in vasis (cfr. Mat 13,47-48) suis, parvos in aqua relinquens".
8 Miratus est ergo dictus Aegidius vehementer de prophetia quem Sanctus protulit ore suo, cum sciret parvum numerum fratrum esse.
9 Adhuc non praedicabat populo vir Dei.
10 Quando tamen per civitates et castella (cfr. Mat 9,35; Luc 8,1) transitum faciebant, hortabatur viros et mulieres ut timerent et amarent Creatorem caeli et terrae, et paenitentiam agerent de peccatis quis.
11 Frater vero Aegidius respondebat dicens: "Optime dicit; credatis ei".

1 Qui eos audiebant, dicebant ad invicem: "Qui sunt isti, et quae verba dicunt?".
2 Quidam eorum dicebant quia stulti vel ebrii videntur. Alii autem dicebant: "Non sunt verba stultorum ea quae proferunt ore suo".
3 Respondens unus eorum dixit: "Propter summam perfectionem Domino adhaeserunt aut insani facti sunt, quia vita corporis eorum desperata videtur. Nudis pedibus ambulant, vires vestes induti sunt, parco cibo utentes".
4 Adhuc tamen non sequebantur eos.
5 Mulieres autem iuvenculae, videntes eos a longe, fugiebant paventes ne forte stultitia tenerentur.
6 Quamvis autem minime ipsos sequerentur, timorati nihilominus remanebant visa forma sanctae conversationis qua insigniti pro Domino videbantur.
7 Cumque circuissent illam provinciam, ad dictum locum Sanctae Mariae de Portiuncula sunt reversi.

1 Paucisque diebus elapsis, tres alii viri de civitate Assisii venerunt ad eos, videlicet frater Sabbatinus, frater Ioannes et frater Moricus Parvus, beato Francisco ut eos in societatem suam reciperet humiliter supplicantes.
2 Qui benigne et alacriter recepit eos.
3 Quando vero petendo elemosinas per civitatem ibant, vix volebat aliquis ei dare; sed dicebant eis: "Dimisistis res vestras et vultis comedere alienas".
4 Et sic patiebantur penuriam multam valde.
5 Parentes quoque eorum et consanguinei persequebantur eos; et alii de civitate illa, parvi et magni, mares et feminae, despiciebant et deridebant eos tamquam insensatos et stolidos, nisi solus Episcopus civitatis, ad quem ibat frequenter beatus Franciscus ad consilium postulandum.
6 Propter hoc autem persequebantur eos parentes eorum et consanguinei, et alii deridebant, quia eo tempore nullus inveniebatur qui omnia sua relinqueret et iret petendo elemosinas ostiatim.
7 Quadam vero die cum adisset beatus Franciscus dictum episcopum, Episcopus dixit ei: "Dura multum mihi videtur et aspera vestra visa, nihil possidere in hoc saeculo nec habere".
8 Cui sanctus Dei sic respondit: "Domine, si possessiones aliquas haberemus, arma ad protegendum necessaria nobis essent, quia inde quaestiones oriuntur et lites plurimae, et solet inde dilectio Dei et proximi impediri.
9 Idcirco nolumus in hoc saeculo temporale aliquid possidere".
10 Et placuit Episcopo hoc responsum.

Caput IV - Quomodo fratres admonuit et misit per mundum.

«  » Index

1 Sanctus autem Franciscus, cum iam Spiritus Sancti gratia plenus (cfr. Act 6,5.8) esset, quae ventura erant fratribus quis praenuntiavit.
2 Et convocans ad se istos sex fratres suos quos habebat, in silva quae erat iuxta Ecclesiam Sanctae Mariae de Portiuncula, ad quam ipsi ad orationem frequenter ibant,
3 dixit eis: "Consideremus, fratres carissimi, vocationem nostram, quia misericorditer vocavit nos Deus, non tantum pro nostra sed pro multorum utilitate et etiam salute.
4 Eamus ergo per mundum, exhortantes et docentes homines et mulieres verbo et exemplo, ut agant paenitentiam de peccatis suis et mandatorum Domini recordentur, quae oblivioni tanto tempore tradiderunt".
5 Et iterum dixit eis: "Nolite timere, pusillus grex (luc 12,32), sed in Domino fiduciam habeatis.
6 Et nolite dicere inter vos: 'insipientes sumus et sine litteris quomodo praedicabimus?'.
7 Sed memores estote verborum Domini, quae locutus est discipulis quis dicens: 'Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis Mat 10,20)'.
8 Ipse enim Dominus dabit vobis spiritum et sapientiam (cfr. Luc 21,15) ad exhortandum et praedicandum viris et mulieribus suorum viam et opera mandatorum.
9 Invenietis autem fideles homines, mansuetos, humiles et benignos, qui vos et verba vestra recipient cum gaudio et amore.
10 Invenietis alios infideles, superbos et blasphemos (cfr. 2Tim 3,2), resistentes et exprobrantes vobis et verbis vestris.
11 Ponite ergo in cordibus vestris patienter et humiliter haec omnia tolerare".
12 Cumque fratres haec verba audissent, formidinem habuerunt.
13 Videns autem beatus Franciscus eos timere, dixit eis: "Nolite expavescere (Mar 16,6).
14 Scitote enim quia non post multum temporis venient ad nos multi sapientes, prudentes et nobiles (cfr.1Cor 1,26), eruntque nobiscum.
15 Praedicabunt gentibus et populis, regibus et principibus et multi ad Dominum convertentur.
16 Et per universum mundum multiplicare faciet Dominus suam familiam et augeri".
17 Et cum consumasset omnia verba haec, benedixit eis, et abierunt.

Caput V - De persecutionibus quas fratres euntes per mundum perpessi sunt.

«  » Index

1 Cum autem per viam ipsi devotissimi servi Domini ambularent, et aliquam Ecclesiam habitabilem vel derelictam inveniebant, sive Crucem aliquam secus viam, ad eas se ad orationem devotissime inclinabant dicentes:
2 Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi, et ad universas Ecclesias tuas quae sunt in universo mundo, quia per sanctam Crucem tuam redimisti mundum.
3 Et ibi credebant et sentiebant se locum Domini invenire.
4 Quicumque vero videbant eos, mirabantur dicentes:-"Numquam tales Religiosos vidimus sic indutos".
5 Omnibus enim aliis habitu et vita dissimiles, silvestres homines videbantur.
6 Quando intrabant civitatem aliquam, castellum aut domum, pacem (cfr. Luc 9,1; 10,5) annunciabant.
7 Ubicumque autem inveniebant homines vel mulieres in viis vel in plateis, confortabant eos, ut timerent et amarent Creatorem caeli et terrae, et ut mandatorum eius quae oblivioni tradiderant recordantes, ea studerent amodo opere adimplere.
8 Et quidam eorum libenter eos et cum gaudio audiebant, alii autem e contrario deridebant.
9 A multis multipliciter interrogabantur, et valde laboriosum erat eis tot et tantis interrogationibus respondere, quia in novis rebus novae interrogationes saepius oriuntur.
10 Quidam enim interrogabant eos: "Unde estis?". Alii vero dicebant: "De quo Ordine estis?".
11 Illi autem simpliciter respondebant: "Paenitentiales sumus, et in civitate Assisii nati fuimus".
12 Adhuc enim Religio fratrum non nominabatur Ordo.

1 Et multi qui videbant et audiebant eos, deceptores vel fatuos aestimabant.
2 Et aliquis inter eos dicebat: "Nolo eos in domum meam recipere, ne forte furentur res meas".
3 Et propter hoc in multis locis inferebantur iniuriae multae eis.
4 Unde saepius hospitabantur in Ecclesiarum porticibus vel domorum.
5 Eodem tempore erant duo fratres apud civitatem Florentiae, qui per civitatem ibant hospitium exquirentes, et nullatenus poterant invenire.
6 Venientes igitur ad quandam domum, cui quaedam porticus erat ante et in porticu clibanus quidam, qui dixerunt ad invicem: "Hic poterimus hospitari".
7 Rogaverunt ergo dominam illius domus, ut in domo sua eos recipere dignaretur.
8 Qua statim hoc facere recusante, deprecati sunt eam ut vel iuxta clibanum eos illa nocte permitteret hospitari.
9 Quae concessit eis. Cum venisset autem vir eius et fratres in porticu iuxta clibanum respexisset, dixit ei: "Quare ribaldis istis hospitium contulisti?".
10 Quae respondit:-"Ego eos in domo nolui hospitari, sed extra in porticu iacere permisi, nec inde nobis possent aliquid furari, nisi forte ligna".
11 Et propter suspicionem istam noluerunt fratribus ad cooperiendum aliquid commodare, licet magnum eo tempore frigus esset.
12 Surgentes autem fratres nocte illa ad matutinum, ad magis vicinam sibi Ecclesiam perrexerunt.

1 Mane autem facto, mulier illa vadens ad Ecclesiam ad audiendam Missam, respexit eos in oratione devote et humiliter permanentes.
2 Dixitque intra se: "Si homines isti malefactores essent, sicut vir meus dicebat, orationi non sic insisterent reverenter".
3 Cumque hoc mulier cogitaret, ecce vir quidam nomine Guido per Ecclesiam illam ibat, et pauperibus quos inveniebat elemosinas tribuebat.
4 Qui cum accessisset ad fratres et denarium unum cuilibet sicut aliis vellet dare, illi accipere renuerunt.
5 Quibus ille dixit: -"Quare denarios non accipitis sicut ceteri pauperes, cum ita vos videam inopes et egenos?".
6 Respondit ei unus ex eis, frater Bernardus nomine: "Verum est, utique, quod pauperes sumus, sed paupertas nostra non ita gravis est ut pauperum aliorum, quia per Dei gratiam et eius consilium adimplendo pauperes facti sumus".

1 Admirans super iis homo ille interrogavit eos si adhuc aliquid in saeculo habuissent.
2 Qui responderunt se aliqua habuisse, sed amore Dei pauperibus tribuisse.
3 Considerans autem dicta mulier fratres denarios recusasse, accedens ad eos, dixit eis: "Christiani, si ad meum vultis redire hospitium, ego vos recipiam intra domum libenter".
4 Cui fratres humiliter responderunt: "Dominus retribuat (cfr. 2Re 2,6) tibi".
5 Cum vidisset ergo vir ille quod fratres non poterant hospitium invenisse, apprehendens eos duxit in domum suam et dixit eis:
6 "Ecce hospitium quod vobis Dominus praeparavit.
7 Manete in eo secundum beneplacitum vestrum".
8 At illi gratias egerunt Deo, quia fecit misericordiam suam cum (cfr. Luc 1,72) illis, et exaudivit clamorem pauperum.
9 Et manserunt apud eum per dies aliquot.
10 Et sic propter ipsorum verba quae audivit et exempla bona quae vidit, multa postea pauperibus est largitus.

1 [Licet autem sic benige tractarentur ab isto], in tantum tamen apud [alios] homines tunc fratres viles communiter reputabantur, ut multi parvi et magni facerent eis et dicerent sicut domini servis suis.
2 Et licet haberent vilissima indumenta et paupercula, plures tamen eis libenter auferebant.
3 Cumque sic nudi remanerent, quia unam tantum habebant tunicam (cfr. Luc 6,29), semper tamen formam evangelicam observabant, non eam auferentibus repetentes.
4 Si tamen illi pietate moti volebant restituere, recipiebant libenter.
5 Et quibusdam lutum in capite iactabant; cuidam quoque eorum taxilli in manu fuerunt positi, si vellet ludere invitando.
6 Quidam autem frater post dorsum cuiusdam portatus fuit, appensus per caputium, quantum placuit portitori.
7 Haec eis et multa alia faciebant affligentes eos, quae idcirco non dicimus, ne verba nostra nimium dilatemus.
8 In tantum enim eos vilissimos reputabant, quod secure et audacter affligebant eos quasi malefactores essent.
9 Insuper et in fame et siti et frigore et nuditate (cfr. 1Cor 11,27) multas tribulationes et angustias tollerabant.
10 Haec autem omnia constanter et patienter, sicut a beato Francisco moniti fuerant, sustinebant.
11 Non contristabantur nec conturbabantur, sed sicut homines in magno lucro positi exsultabant in tribulationibus et gaudebant, et Deum sollicite pro suis persecutoribus (cfr. Mat 5,44) exorabant.

1 Cumque viderent eos homines in suis tribulationibus exsultare et eas patienter pro Domine tollerare, et ab oratione devotissima non cessare, pecuniam quoque non recipere nec portare, sicut reeipiebant alii pauperes indigentes, et magnam ad invicem dilectionem habere, in qua esse discipuli Domini noscebantur (cfr. Ioa 13,35), multi benignitate Domini corde compuncti sunt; et venientes ad eos de offensis in eos veniam postulabant.
2 Ipsi autem, ex corde remittentes eis, alacriter respondebant: "Dominus parcat vobis".
3 Et sic eos libenter postmodum audiebant.
4 Et quidam rogabant eos ut in suam eos societatem recipere dignarentur, et ex eis plurimos receperunt, quia tunc temporis propter paucitatem fratrum unusquisque habebat a beato Francisco potestatem recipere quos volebat.
5 Et in termino sibi statuto ad Sanctam Mariam de Portiuncula sunt reversi.

Caput VI - De conversatione fratrum et dilectione quam invicem habebant.

«  » Index

1 Quando autem se revidebant, tanta iocunditate et spirituali gaudio replebantur, quod nihil recordabantur adversitatis et maximae paupertatis quem patiebantur.
2 Solliciti erant cotidie in oratione et labore manuum (cfr.1Cor 4,12) suarum, ut omnem otiositatem animae inimicam a se penitus effugarent.
3 Noctibus vero, similiter solliciti surgere media nocte iuxta illud Prophetae: Media nocte surgebam ad confitendum tibi (Ps 118,62), orabant cum devotione multa et lacrimis frequenter.
4 Amore intimo se invicem diligebant, serviebat quoque et nutriebat unus alterum, sicut mater servit et nutrit filium suum.
5 Tantum ardebat in eis caritatis ignis, quod eis facile videbatur tradere corpora sua non solum pro nomine Domini nostri Iesu Christi, sed etiam unus pro altero et libenter.

1 Quadam enim die, cum duo fratres per quandam viam transitum facerent, unum fatuum invenerunt qui in eos lapides iactabat.
2 Alter autem illorum fratrum, dum in fratrem suum videret lapides iactari, accurrens et lapidum ictibus se opponens, potius voluit se percuti quem fratrem suum propter flagrantem mutuam caritatem.
3 Haec et his similia saepius faciebant.
4 In caritate et humilitate redicati et fundati (cfr. Eph 3,17) erant, et unus reverebatur alium quasi dominus esset suus.
5 Quicumque inter eos officio vel gratia praecellebat, humilior et vilior ceteris videbatur.
6 Omnes quoque se totos ad obediendum tradebant: quando aperiebatur os praecipientis, pedes suos ad ambulandum, manus quoque ad operandum continuo praeparantes.
7 Quicquid paecipiebatur eis, putabant praeceptum esse secundum Domini voluntatem; et ideo suave erat eis et facile omnia adimplere.
8 Abstinebant se a carnalibus desideriis (cfr. 1Pet 2,11), et ne iudicarentur semetipsos sollicite indicabant.

1 Nam si casu unus alteri diceret verbum quod forte posset ei displicere, tantum a conscientia reprehendebatur, quod non poterat quiescere donec diceret suam culpam, et prosternens se in terram, licet inviti, pedem eius super os suum faceret sibi poni.
2 Et si ille nullatenus vellet ponere, si praelatus erat qui verbum dixerat praecipiebat ei hoc facere, alioquin a praelato praecipi faciebat, ut effugaretur ab eis malitia et plena semper inter eos dilectio servaretur.
3 Et sic contra vitia singulas virtutes opponere satagebant.
4 Quicquid habebant, librum vel tunicam, communiter utebantur, et nullus suum aliquid esse dicebat (cfr. Act 4,32), sicut fiebat in Apostolorum Ecclesia primitiva.
5 Cum autem in eis paupertas nimia abundaret, semper tamen largi erant, et omnibus amore Dei se petentibus libenter compartiebantur elemosinas sibi datas.

1 Quando autem ibant per viam et pauperes sibi petentes inveniebant, aliqui ex ipsis non habentes aliud quod praeberent, de vestimentis suis aliquid pauperibus erogabant.
2 Quidam enim eorum caputium divisit a tunica et pauperi petenti tribuit; alius quoque manicam separavit et dedit; alii vero partem aliquam aliam de tunica sua dabant, ut verbum illud Evangelicum observarent: Omni petenti te tribue (Luc 6,30).
3 Quadam vero die venit quidam pauper ad Ecclesiam Sanctae Mariae de Portiuncula, ubi ipsi morabantur, et elemosinam fratribus postulavit.
4 Erat autem ibi quaedam clamis, quam quidam eorum habuerat cum adhuc in saeculo fuerat.
5 Beatus autem Franciscus dixit illi fratri, cuius fuerat clamis illa, ut eam illi pauperi erogaret.
6 Qui libenter et velociter dedit illi.
7 Statim autem propter reverentiam et devotionem quam frater habuerat in donando, visum est ei quod elemosina illa caelum ascenderet et sensit protinus novo spiritu se repletum.

1 Quando autem declinabant ad eos divites huius mundi, recipiebant eos alacriter et benigne, et eos invitabant ut revocarent eos a malo et ad faciendam paenitentiam provocarent.
2 Sollicite illo tempore fratres postulabant ne mitterentur in terras unde fuerant oriundi, ut sic effugerent conversationem et familiaritatem consanguineorum suorum, verbumque Propheticum observarent: Extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae (Ps 68,9).
3 In paupertate plurimum laetabantur, quia divitiae ab eis non concupiscebantur nisi aeternae.
4 Aurum et argentum numquam possidebant, et quamvis omnes mundi huius divitias contemnerent, pecuniam tamen maxime sub pedibus conculcabant.

1 Quadam vero die, cum fratres morarentur apud Sanctam Mariam de Portiuncula, venerunt quidam homines et intraverunt Ecclesiam, et ipsis nescientibus super altare denarios posuerunt.
2 Quidam vero frater, intrans Ecclesiam, inventos accepit denarios et in eiusdem Ecclesiae fenestra quadam posuit eos.
3 Quidam vero alius frater, inventa pecunia ubi frater eam posuerat, retulit sancto Francisco.
4 Quod cum audisset beatus Franciscus, fecit diligenter inquiri quis fratrum ibi hanc pecuniam posuisset.
5 Quo invento, iussit eum venire ad se et ait: "Quare hoc fecisti? (cfr. Gen 3,13).
6 Nesciebas tu me velle quod fratres non solum pecunia non utantur, sed nec etiam tangant eam?".
7 Quo audito, frater inclinavit se et dixit flexis genibus suam culpam, rogans ut paenitentiam sibi daret.
8 Ipse vero iniunxit ei ut illam pecuniam extra Ecclesiam ore proprio exportaret, donec stercus asininum inveniens, super illo poneret ore proprio quo gerebat.
9 Quod frater diligentius adimplevit.
10 Et exinde fratres admonuit ut ubicumque pecuniam invenirent, vilipenderent et pro nihilo reputarent.
11 Sic igitur continue gaudebant, quia unde turbari possent non habebant.
12 Quanto namque a mundo erant divisi, tanto magis Deo erant coniuncti.
13 Isti intraverunt per semitam, artaverunt viam et custodierunt asperitatem eius.
14 Ruperunt saxa, conculcaverunt spinas, et sic nobis eorum successoribus viam planam reliquerunt.

Caput VII - Qualiter iverunt Romam et dominus Papa concessit eis Regulam et praedicationem.

«  » Index

1 Videns autem beatus Franciscus quod fratres suos numero et merito augeret gratia Salvatoris, dixit eis: "Video, fratres, quod Dominus congregationem magnam facere vult de nobis.
2 Euntes ergo ad matrem nostram Romanam Ecclesiam, notificemus Summo Pontifici quae Dominus per nos facit, et de voluntate eius et praecepto quod coepimus faciamus".
3 Cumque placuisset eis quod dixerat, assumpsit secum duodecim fratres et iverunt Romam.
4 Cumque per viam incederent, dixit eis: "Faciamus unum de nobis ducem nostrum et habeamus eum nobis quasi vicarium Iesu Christi.
5 Quocumque ei declinare placuerit, declinemus et quando hospitari voluerit, hospitemur".
6 Et elegerunt fratrem Bernardum, qui primus a beato Francisco receptus fuerat, et sicut dixerat opere perfecerunt.
7 Gaudentes ibant et verba Domini loquebantur; et nullus eorum audebat aliquid dicere, nisi quod ad laudem Domini et gloriam pertineret, et quod esset ad utilitatem animarum ipsorum, vel orationi vacabant.
8 Dominus autem eis hospitium et cibum necessitatis eorum tempore praeparabat.

1 Cumque venissent Romam, invenerunt Episcopum civitatis Assisii, qui Romae tunc temporis morabatur.
2 Qui videns eos, cum ingenti gaudio eos recepit.
3 Episcopus autem notus erat cuidam Cardinali, qui dominus Ioannes de Sancto Paulo dicebatur, et erat bonus homo et religiosus, et servos Domini plurimum diligebat.
4 Cui dictus Episcopus patefecerat propositum et vitam beati Francisci et fratrum suorum.
5 Qui, his auditis, beatum Franciscum et aliquos de fratribus suis cum desiderio videre affecatabat.
6 Cumque audisset quod essent in Urbe, misit pro eis et ad se venire fecit.
7 Videns autem eos, cum devotione et amore suscepit illos.

1 Cum autem paucis diebus cum eo morati fuissent, et quod verbis de ipsis audiverat videret opere refulgere, eos intime diligebat.
2 Et dixit beato Francisco: "Recommendo me vestris orationibus, et volo ut sicut unum de vestris fratribus me de cetero habeatis. Dicite ergo mihi, quare venistis?".
3 Tunc beatus Franciscus totum ei suum propositum revelavit et quod Domino Apostolico loqui volebat et de voluntate eius et praecepto prosequi quod agebat.
4 Cui respondit: "Ego volo esse procurator vester in curia domini Papae".
5 Et sic pergens ad Curiam dixit domino papae Innocentio Tertio: "Inveni virum perfectissimum, qui secundum formam sancti Evangelli vult vivere et perfectionem evangelicam observare.
6 Per quem credo quod Dominus velit per universum mundum totam suam Ecclesiam renovare".
7 Quo audito dominus Papa miratus est, et dixit ei: "Ducas eum ad me".

1 Sequenti igitur die duxit eum ad Papam.
2 Beatus autem Franciscus domino Papae totum suum propositum patefecit, sicut antea dixerat Cardinali.
3 Respondit ei dominus Papa: "Nimis est dura et aspera vita vestra, si volentes facere congregationem nihil vultis in hoc saeculo possidere.
4 Unde enim necessaria vobis provenient?".
5 Respondit beatus Franciscus: "Domine, confido in meo Domino Iesu Christo.
6 Quoniam qui promittit nobis dare in caelo vitam et gloriam, non subtrahet nobis necessaria corporis in terra tempore opportuno".
7 Respondit Papa: "Verum est quod tu dicis, fili; tamen humana natura fragilis est et numquam in eodem statu permanet (Iob 14,2).
8 Sed vade et ex toto corde Dominum deprecare, ut meliora et utiliora animabus vestris tibi dignetur ostendere.
9 Et rediens mihi nuncia, et ego ea postmodum concedam".

1 Tunc abiens ad orationem, oravit ad Dominum puro corde, ut per suam ineffabilem pietatem hoc ei ostendere dignaretur.
2 Cumque iam in oratione perseverasset et totum cor suum ad Dominum collegisset, factum est verbum Domini in cor eius, et per similitudinem dixit ei:
3 "Fuit in regno cuiusdam magni Regis mulier quaedam, paupercula plurimum sed decora, quae oculis Regis placuit, et ex ea plures filios generavit.
4 Quadam vero die coepit mulier illa cogitare intra se dicens: 'Quid faciam ego paupercula, cui tot nati sunt filii nec possessiones habeo, unde vivere possint?'.
5 Cum vero in corde suo talia cogitaret, et prae multitudine cogitationum tristis eius facies redderetur, apparuit Rex et dixit ei: 'Quid habes, quia cogitantem te video, et esse tristem?'.
6 At illa dixit ei omnes animi sui cogitationes.
7 Respondit ei Rex, dicens: 'Noli timere (cfr. Luc 12,32) de tua nimia paupertate, nec de filiis tibi natis et plurimis nascituris, quoniam cum multi mercenarii in domo mea abundent panibus, nolo ego quod filii mei fame pereant (cfr. Luc 15,17), sed volo eos plus aliis abundare'".
8 Intellexit statim vir Dei Franciscus se per mulierem illam pauperculam designari.
9 Ex hoc igitur vir Dei suum propositum stabilivit, sanctissimam paupertatem de cetero observare.

1 Et surgens eadem hora ivit ad Apostolicum, et ea quae sibi Dominus revelaverat indicavit.
2 Audiens autem hoc dominus Papa miratus est vehementer, quoniam homini tam simplici suam Dominus revelaverat voluntatem.
3 Et cognovit quoniam non in sapientia hominum ambulabat, sed in ostensione Spiritus et virtute (cfr. 1Cor 2,4).
4 Deinde inclinavit se beatus Franciscus et promisit domino Papae obedientiam et reverentiam humiliter et devote.
5 Et alii fratres, quia obedientiam nondum promiserant, secundum praeceptum domini Papae beato Francisco obedientiam et reverentiam similiter promiserunt.
6 Et dominus Papa concessit ei Regulam et fratribus eius habitis et futuris.
7 Et dedit ei auctoritatem praedicandi ubique, sicut ei Spiritus Sancti gratia largiretur, et quod possent etiam fratres alii praedicare, quibus esset a beato Francisco officium praedicationis concessum.
8 Exinde coepit beatus Franciscus per civitates et castella populo praedicare (cfr Luc 8,1)' sicut ei Spiritus Domini revelabat.
9 Posuit autem Dominus in ore eius verba honesta, melliflua atque dulcissima, ita ut vix posset de audiendo eum aliquis satiari.
10 Dictus autem Cardinalis, propter devotionem quem habebat in Fratrem, omnibus illis XII fratribus clericam fecit dari.
11 Et postea ordinavit beatus Franciscus quod fieret Capitulum bis in anno, in Pentecostem et in festo Sancti Michaelis in mense septembris.

Caput VIII - Quomodo ordinavit quod fieret capitulum et de his quae in capitulo tractabantur.

«  » Index

1 In Pentecoste conveniebant omnes fratres ad Capitulum apud Ecclesiam Sanctae Mariae de Portiuncula. In quo Capitulo tractabant qualiter possent melius Regulam observare.
2 Et constituebant fratres per singulas provincias qui populo praedicarent, et qui fratres in sua provincia collocarent.
3 Sanctus autem Franciscus admonitiones, reprehensiones et praecepta fratribus faciebat, sicut ei, prius consulto Domino, videbatur.
4 Omnia autem quae dicebat eis in verbo, affectuose et sollicite prius eis opere ostendebat.
5 Venerabatur Praelatos et sacerdotes sanctae Ecclesiae.
6 Seniores etiam reverebatur; nobiles vero et divites honorabat; pauperes quoque intime diligebat, et compatiebatur eis.
7 Universis denique se subditum exhibebat.
8 Cumque omnibus fratribus esset sublimior, unum tamen de fratribus secum morantibus guardianum suum et dominum constituebat, cui obediebat humiliter et devote, ut a se omnem occasionem superbiae effugaret.
9 Humiliabat hic Sanctus caput suum inter homines usque ad terram, et ideo inter Sanctos et electos suos illum Dominus exaltavit (cfr. Luc 14,11) in caelis.
10 Admonebat eos ut sollicite observarent sanctum Evangelium et Regulam quam promiserant; et maxime ut circa officia ecclesiastica et ordinationes essent reverentes, solliciti et devoti Missam audirent et viderent Corpus Domini nostri Iesu Christi;
11 et in reverentia haberent sacerdotes qui tractant haec veneranda et maxima Sacramenta, et in quocumque loco eos invenirent, caput eis flecterent manumque deoscuIarentur.
12 Et si eos equitantes invenirent, reverentiam eis facerent, et nedum manum eis deoscularentur, sed etiam pedes equorum super quos equitarent, propter reverentiam potestatis ipsorum.

1 Admonebat etiam eos, ut nullum hominem iudicarent aut despicerent, nec etiam eos qui delicate bibunt et comedunt et induuntur, sicut etiam in Regula continetur.
2 "Nam Dominus noster eorum est Dominus, et qui vocavit nos potest vocare illos, et qui voluit iustificare nos potest et iustificare (cfr. Rom 8,30) illos".
3 Et ipse dicebat: "Et ego volo eos tamquam meos fratres et dominos revereri.
4 Fratres mei sunt, quia omnes sumus ab uno Creatore; domini mei sunt, quia adiuvant nos ad paenitentiam faciendam, necessaria corporis nobis dantes".
5 Hoc quoque dicebat eis: "Talis fiat [a] vobis vestra conversatio inter gentes, ut quicumque vos viderit vel audierit, Patrem nostrum qui est in caelis glorificet (cfr. Mat 5,16) et collaudet".
6 Magnum namque desiderium ei erat, ut ipse et fratres eius semper opera facerent de quibus Dominus laudaretur.
7 Et dicebat eis: -"Sicut vos ore pacem nuntiatis, ita in cordibus vestris pacem amplius habeatis, ut nullus per vos provocetur ad iram et ad scandalum; sed omnes per vestram pacem et mansuetudinem ad pacem et benignitatem revocentur.
8 Quia ad hoc vocati sumus, ut vulneratis medeamur, alligemus confractos (cfr. Ez 34,4) et erroneos revocemus.
9 Multi videntur nobis membra diaboli, qui adhuc discipuli Christi erunt".

1 Arguebat autem eos de multa austeritate quem suo corpori faciebant: quia tunc temporis fratres ieiuniis et vigiliis (cfr. 2Cor 11,27) et corporalibus exercitationibus ninuum insudabant, ut cuncta in se carnis reprimerent incentiva.
2 Tantam afflictionem sibimet faciebant, quod quilibet videbatur habere odio semetipsum.
3 Audiens et videns hoc beatus Franciscus arguebat eos, ut diximus, et ne tantum facerent iniungebat.
4 Tam plenus erat gratia et sapientia Salvatoris, quod admonitionem devote, reprehensionem rationabiliter, et praeceptum dulciter faciebat.
5 Inter fratres qui ad Capitulum conveniebant, non audebat aliquis eorum invicem negotia saecularia recitare;
6 sed colloquebantur de vitis sanctorum Patrum, aut de perfectione alicuius fratris, vel quomodo melius possent in Domini nostri gratiam pervenire.
7 Si qui autem de fratribus convenientibus ad Capitulum habebant aliquam tentationem a carne vel a mundo (cfr. 1Ioa 2,16), vel aliam tribulationem, audiendo beatum Franciscum qui ferventer et dulciter loquebatur et videndo eius praesentiam, cessabant ab eis tentationes.
8 Compatienter namque loquebatur eis, non sicut iudex, sed sicut pater filiis et infirmo medicus, ut impleretur in eo verbum Apostoli:
9 Quis infirmatur et ego non infirmor? Quis scandalizatur et ego non uror? (2Cor 11,29).

Caput IX - Quando fuerunt missi fratres per omnes mundi provincias.

«  » Index

1 Expleto autem Capitulo, benedicebat omnibus fratribus in Capitulo et per provincias, quibus volebat, singulos destinabat.
2 Quicumque ex eis habebant spiritum Dei et loquentiam ad praedicandum, clerici sive laici, dabat eis licentiam et obedientiam praedicandi.
3 Ipsi vero recipiebant benedictionem illius cum laetitia magna et gaudio in Domino Iesu Christo.
4 Ibant per mundum tamquam advenae et peregrini (1Pet 2,11) nihil portantes per viam, nisi tantum libros in quibus possent dicere Horas suas.
5 Ubicumque inveniebant sacerdotem, pauperem vel divitem, inclinantes se, sicut a beato Francisco docti fuerant, eis reverentiam faciebant.
6 Et quando erat hora hospitandi, libentius hospitabantur apud eos, quem apud alios saeculares.

1 Et quando apud eos habere hospitium non valebant, interrogabant quis in terra illa esset homo spiritualis et timens Deum, apud quem possent honestius hospitari.
2 Et parvo post tempore inspiravit Dominus unum timentem se per civitates singulas et castella ubi erant venturi (cfr. Luc 10,1) qui eis hospitia praepararet, donec ipsi postmodum aedificaverunt loca sua in urbibus et in castris.
3 Dedit eis Dominus verbum et spiritum secundum opportunitatem temporis, ad proferenda verba acutissima penetrantia multorum corda audientium, et maxime invenum plus quem senum.
4 Qui relinquentes patrem et matrem (cfr. Mat 19,29) et omnia sua, sequebantur eos sanctae Religionis habitum assumentes.
5 Et tunc temporis maxime in ista Religione adimpletum est verbum Domini in Evangelio sic dicentis:
6 Non veni mittere pacem in terram sed gladium;
7 veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam (Mat 10,34-35).
8 Illos autem quos fratres recipiebant, ad beatum Franciscum adducebant ut induerentur ab eo.
9 Similiter et multae mulieres virgines et non habentes viros, audientes - "Quid faciemus (cfr. Act 2,37) et nos? Vobiscum esse non possumus.
10 Dicite ergo nobis quomodo salvare nostras animas valeamus".
11 Ad hoc ordinaverunt per singulas civitates quibus potuerunt monasteria reclusa ad paenitentiam faciendam.
12 Constituerunt etiam unum de fratribus qui esset visitator et correptor earum.
13 Similiter et viri uxores habentes dicebant: "Uxores habemus, quae dimitti se non patiuntur.
14 Docete ergo nos quem viam tenere salubriter valeamus".
15 At illi ordinaverunt ex ipsis ordinem, qui Paenitentium Ordo vocatur, facientes hunc a Summo Pontifice confirmari.

Caput X - Quando cardinales benevoli effecti erga fratres consulere eis et auxilium praestare coeperunt.

«  » Index

1 Venerabilis autem pater dominus Ioannes de Sancto Paulo cardinalis, qui beato Francisco consilium et protectionem frequentius impendebat, merita et actus beati Francisci et omnium fratrum eius omnibus aliis Cardinalibus commendabat.
2 His auditis commota sunt viscera eorum (cfr. 3Re 3,26) ad diligendos fratres, et unusquisque desiderabat ex fratribus in sua curia habere, non pro servitio aliquo recipiendo ab eis, sed propter devotionem et amorem quem habebant plurimum erga fratres.
3 Quadam autem die cum venisset beatus Franciscus ad curiam, petierunt ab eo de fratribus singuli Cardinales; at ille benigne concessit eis secundum voluntatem eorum.
4 Defunctus est autem praedictus dominus Ioannes et requievit in pace, qui pauperes sanctos dilexit.

1 Post hoc inspiravit Dominus quendam de Cardinalibus nomine Hugolinum Episcopum Ostiensem, qui beatum Franciscum et fratres eius dilexit intime, non sicut amicus tantum, sed potius tamquam pater.
2 Audita autem fama illius, accessit ad eum beatus Franciscus.
3 Viso autem eo, cardinalis suscepit eum cum gaudio, dicens ei: "Offero vobis me ipsum ad consilium et auxilium et protectionem ad vestrum placitum, et volo quod me recommendatum in vestris orationibus habeatis".
4 Beatus vero Franciscus gratias Altissimo reddidit, quod ad dandum consilium et auxilium et protectionem inspiraverit cor illius, et dixit ad eum: -
5 "Volo libenter mei et fratrum meorum omnium patrem et dominum vos habere, et volo quod fratres omnes pro vobis rogare Dominum teneantur".
6 Deinde rogavit eum ut venire ad Capitulum fratrum in Pentecosten dignaretur.
7 At ille annuit, et annis singulis veniebat.
8 Quando autem veniebat, exibant ei obviam processionaliter fratres omnes in Capitulo congregati.
9 Ille vero, venientibus fratribus, descendebat de equo et ibat pedes cum fratribus usque ad Ecclesiam propter devotionem quem erga ipsos habebat.
10 Et eis sermonem postmodum faciebat, et celebrabat Missam, et beatus Franciscus Evangelium decantabat.

Caput XI - Quomodo Ecclesia eos protexit de manibus persequentium.

«  » Index

1 Expletis autem annis XI ab inceptione Religionis et multiplicato fratrum numero, electi fuerunt Ministri et missi cum aliquantis fratribus quasi per universas mundi provincias, ubi fides catholica colebatur.
2 In quibusdam provinciis recipiebantur sed in eis aedificare habitacula nullatenus sinebantur.
3 A quibusdam vero expellebantur, quia t“mebant ne fratres non essent Christiani fideles, quia adhuc non habebant fratres confirmatam a Papa Regulam, sed concessam.
4 Et propterea multas tribulationes passi a clericis et laicis, et a latronibus spoliati, reversi sunt ad beatum Franciscum, angustiati plurimum et afflicti.
5 Et hae tribulationes eis factae fuerunt in Hungaria et Alamania et aliis provinciis ultramontanis.
6 Notificaverunt autem haec fratres dicto Cardinali domino Ostiensi.
7 Qui, vocato ad se beato Francisco, duxit eum ad dominum Papam Honorium quoniam dominus Innocentius fuerat iam defunctus, et fecit scribi sibi aliam Regulam et confirmari, et dicti Papae sigilli munimine roborari.
8 In qua Regula terminum Capituli prolongavit propter vitandum laborem fratrum, qui in longinquis partibus morabantur.

1 Et petiit beatus Franciscus a domino Papa unum de Cardinalibus, qui esset istius Religionis gubernator et protector et corrector, sicut in eadem Regula continetur.
2 Et concessit eis dictum Dominum Ostiensem.
3 Post hoc, habito domini Papae mandato, extendens manum suam ad protegendum fratres Dominus Ostiensis misit multis Praelatis litteras apud quos fratres tribulationes passi fuerant, ut non essent fratribus contrarii, sed potius ad praedicandum et habitandum in quis provinciis consilium et auxilium eis darent, tamquam bonis et religiosis viris ab Ecclesia approbatis.
4 Et plures ex aliis Cardinalibus miserunt litteras suas similiter ad hoc idem.
5 Et sic in alio Capitulo, data a beato Francisco licentia Ministris recipiendi fratres ad Ordinem, fratres in illis provinciis sunt remissi; portantes Regulam confirmatam et litteras, ut diximus, Cardinalis.
6 Videntes itaque Praelati Regulam a Summo Pontifice confirmatam, Cardinali quoque Domino Ostiensi cum aliis Cardinalibus bonum de fratribus testimonium perhibente (cfr. Ioa 1,7; 21,24), eis acdificare et habitare et praedicare in suis provincius concesserunt.
7 Quo facto et fratribus ibi habitantibus et praedicantibus, videntes multi conversationem eorum humilem, mores quoque honestos et verba ipsorum dulcissima, venerunt ad fratres et sanctae Religionis habitum assumpserunt.
8 Videns autem beatus Franciscus fidem et dilectionem quam habebat erga fratres Dominus Ostiensis, intimo corde diligebat eum;
9 et quando scribebat ei litteras sie dicebat: "Venerabili in Christo Patri Episcopo totius mundi".
10 Parvo quoque tempore postmodum revoluto, dictus Dominus Ostiensis iuxta [verbum] propheticum beati Francisci in Sedem Apostolicam est electus,: et vocatus Gregorius Papa nonus.

Caput XII - De transitu beati Francisci, miraculis et canonizatione.

«  » Index

1 Viginti autem annis expletis postquam beatus Franciscus evangelicae perfectioni adhaesit, voluit misericors Deus quod ipse requiesceret a laboribus suis (cfr. Apoc 14,13):
2 quoniam multum laboravit in vigiliis, in orationibus et in ieiuniis, in obsecrationibus, in praedicationibus, in itineribus, in sollicitudinibus (cfr. 2Cor 6,5; 11,26-28), in compassione proximorum; totum enim cor suum praebuit Deo Creatori suo, et ex toto corde suo dilexit eum, ex tota anima et ex totis (cfr. Mat 22,37) visceribus suis.
3 Portabat enim Deum in corde, laudabat ex ore, glorificabat in suis operibus.
4 Et si aliquis Deum nominaret, sic dicebat:-"Caelum et terra se inclinare deberet in nomine (cfr. Phip 2,10) isto".
5 Volens autem Dominus ostendere dilectionem quam habebat in eum, posuit in membris eius et latere eius Stigmata dilectissimi Filii sui.
6 Et quoniam desiderabat famulus Dei Franciscus venire in domum suam et locum habitationis gloriae suae (cfr. Ps 25,8), vocavit eum Dominus ad se, et sic gloriose migravit ad Dominum.
7 Post hoc apparuerunt multa signa et miracula in populo, propter quae multorum corda hominum, qui duri erant ad credendum in iis quae Dominus in famulo suo ostendere dignatus fuerat, in mollitiem fuerunt mutata,
8 dicentes:-Nos insensati vitam eius aestimabamus insaniam et finem illius sine honore.
9 Ecce quomodo computatus est inter filios Dei et inter Sanctos sors illius est (Sap 5,4-5).

1 Venerabilis autem dominus et pater dominus Gregorius papa Sanctum, quem dilexit in vita, post mortem quoque veneratus est.
2 Et veniens cum Cardinalibus ad locum ubi corpus Sancti sepultum erat, eum in Sanctorum catalogo adnotavit.
3 Multi propterea magni viri et nobiles, relictis omnibus, ad Dominum sunt conversi cum uxoribus et filus et filiabus et familia sua tota.
4 Uxores et filiae in monasterio sunt reclusae.
5 Viri autem et filii fratrum Minorum habitum assumebant.
6 Et adimpletum est verbum illud, quod fratribus ante praedixerat:
7 "Non post multum temporis venient ad nos sapientes et prudentes et nobiles multi (cfr. 1Cor 1,26) et habitabunt nobiscum".

[Epilogus].

«   Index

1 Rogo autem vos, fratres dilectissimi, quatenus haec, quae patribus et fratribus nostris carissimis conscripsimus, diligenter meditetis,
2 recte intelligatis et opere adimplere studeatis, ut cum eis esse participes caelestis gloriae mereamur.
3 Ad quem nos perducat Dominus noster Iesu Christus.


Trascrizione, impaginazione e link: Maurizio Mastrorilli, 2002 -

Per informazioni, suggerimenti e collaborazioni: bsc@rilievo.poliba.it